라틴어 문장 검색

inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:17)
Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
Inde apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, in qua baptisterium amplum atque opacum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:2)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
nam baptisterium, quod olim fabricabamini, scribitis posse iam consecrari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 1:3)
Nondum enim oratoria uel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiae poterant aedificari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION