라틴어 문장 검색

Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam, "en" ait, "en adsum praereptae coniugis ultor, nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum Iuppiter eripiet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:1)
Tu pabula cervum ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, tu modo nectebas varios per cornua flores, nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc mollia purpureis frenabas ora capistris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:8)
Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus vidit, at inferias, iuvenum gratissime Crantor, accipe ait, validoque in Demoleonta lacerto fraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:1)
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:11)
tum levis calamos et rasae hastilia virgae fraxineasque aptare sudes furcasque valentis, viribus eniti quarum et contemnere ventos adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 16:2)
Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris audeat, inque vicem det mollibus ora capistris invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:4)
Multi iam excretos prohibent a matribus haedos primaque ferratis praefigunt ora capistris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 16:3)
clamat et trabe fraxinea Capaneus subit obvius
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권211)
"fraxineas Macetum vibrant de more sarisas saevaque difficiles excludere volnera peltas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권138)
iam fraxineum demiserat hastae robur, et excussis apparuit infula cristis - , Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti et domus et coniunx et amantes litora nati vixerat ille diu pauper scrutator aquarum, decepit tellus, moriens hiemesque notosque laudat et experti meliora pericula ponti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권347)

SEARCH

MENU NAVIGATION