라틴어 문장 검색

Instituit eum insuper quomodo quaestiones quasdam captiosas et tentantes de quibus verisimile esset alios interrogaturos evitaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:20)
Praetendebat autem (verum huc semper fuit astantibus aliis) se contendere ut Perkinum interrogationibus satis captiosis tentaret et implicaret, ut experiretur num verus dux Eboraci fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:15)
Nam si quis in omnem illam librorum varietatem qua artes et scientiae exultant diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione praeoccupatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:10)
et postquam nullum dari finem repetitionibus observaverit, quamque homines eadem agant et loquantur, ab admiratione varietatis transibit ad miraculum indigentiae et paucitatis earum rerum quae hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:2)
Repetitiones plerunque cum temporis iactura fiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:2)
advocatorum et testium prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem moderari;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:6)
Quantum vero ad principem aut statum, iudices ante omnia in memoria fixum tenere debent versiculum ultimum duodecim tabularum Romanorum, salus popula suprema lex, et pro certo ponere leges, nisi sint in ordine and eum finem, res esse captiosas et oracula male inspirata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:2)
4. Si ante diesim repetitio fiat, stantiam dicimus habere pedes;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 142:1)
Si repetitio fiat post diesim, tunc dicimus stantiam habere versus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 142:3)
Si ante non fiat repetitio, stantiam dicimus habere frontem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 142:4)
13. Nec etiam pretermictendum est quin iterum asseramus pedes ab invicem necessario carminum et sillabarum equalitatem et habitudinem accipere, quia non aliter cantus repetitio fieri posset.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 162:1)
Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, repetitio eorum procul dubio labe- factabat compositae civitatis statum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 3:2)
Nascitur pathos et de repetitione, quam Graeci ἐπαναφορὰν vocant, cum sententiae ab isdem nominibus incipiunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:1)
Sunt amoenae repetitiones, quas non fugit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 6:1)
Hic autem variat, velut dedecus aut crimen vitans repetitionem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION