라틴어 문장 검색

tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 29:2)
Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis didicerimus, ut tenere tuerique possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 93:1)
quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:1)
non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio impetrari non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 12:8)
et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem exposui breviter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:5)
de Xenone coram cognoscam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:2)
de Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:4)
alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:3)
Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:3)
soritas hoc vocant, qui acervum efficiunt uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:4)
vae captiosis sycophantarum strophis!
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말9)
Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes,quae acumen irritum exercent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 5:1)
Verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:7)
Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 11:2)
perpauci cum Xenone ad regem evaserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION