라틴어 문장 검색

- ad capulum gladius reflectitur, et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:8)
nec tenet omnia paulatim tabescere et ire ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:10)
Capulo tenus abdidit ensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:3)
Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem, Demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 6:3)
Sic fatus, quamvis capulum per viscera missi Polluerat gladii, tamen alta sub aequora tendit Praecipiti saltu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:70)
Harpasto quoque subligata ludit, Et flavescit haphe, gravesque draucis Halteras facili rotat lacerto, Et putri lutulenta de palaestra Uncti verbere vapulat magistri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII2)
crinemque madentem subnixus crinem unguentatum subnixum et subligatum habens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2168)
derivativum autem ille indicat locus tunc lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2993)
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem locus hic totus ad gloriam Aeneae pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7341)
aut Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:7)
Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, cum pater in capulo gladii cognovit eburno signa sui generis facinusque excussit ab ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:9)
Sic ubi mandatam iuvit facundia causam, Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, "ne petite auxilium, sed sumite" , dixit "Athenae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:2)
Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reducto ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat cedentique sequens instat turbatque ruitque attonitoque negat requiem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 16:1)
capuloque tenus demisit in armos ensem fatiferum caecumque in viscera movit versavitque manu vulnusque in vulnere fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 50:1)
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos barbara bellatrix inpenderat et iaculorum nube supervacuam lassaverat inrita dextram, cum ventosa levi cecidissent tela volatu, iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent, vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco conisa in plagam dextra sublimis ab aure erigitur, mediumque ferit librata cerebrum, aerea sed cocto cassis formata metallo tinnitum percussa refert aciemque retundit dura resultantem, frangit quoque vena rebellis inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 134)

SEARCH

MENU NAVIGATION