라틴어 문장 검색

simul cassidem de capite deiecit ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait:
(카이사르, 아프리카 전기 16:10)
In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique sunt.
(카이사르, 아프리카 전기 78:11)
Prima luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione collibus circumvehi iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장2)
et minus enim respondet voci copiosius (1. 15). 216, 15 raro fit nisi in capulis (sic) cod.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1185)
laxata casside prodit canitiem plenamque trahit rubiginis hastam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:19)
hic aliquis gravior natu, cui plurima dictis consiliisque fides, defixus lumina terrae concutiensque comam capuloque adclinis eburno:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:181)
sudor adhuc per membra calet creberque recurrit halitus et placidi radiant in casside vultus:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:55)
hinc processit avus, cui post Arctoa frementi classica Massylas adnexuit Africa laurus, ille, Caledoniis posuit qui castra pruinis, qui medios Libyae sub casside pertulit aestus, terribilis Mauro debellatorque Britanni litoris ac pariter Boreae vastator et Austri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:11)
quis decor, incedis quotiens clipeatus et auro squameus et rutilus cristis et casside maior!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:322)
vobis iam Mulciber arma praeparat et Sicula Cyclops incude laborat, Brontes innumeris exasperat aegida signis, altum fulminea crispare in casside conum festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:77)
Tritonia casside fulva caelatum Typhona gerit, qui summa peremptus ima parte viget, moriens et parte superstes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:13)
stat cassis utrique sidereis hirsuta iubis loricaque cursu aestuat et largo saturatur vulnere cornus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:182)
serpentum patulos gestant pro casside rictus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:137)
contra miles, cui scutum pectori adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet viamque strage hostium aperiret, inprompto iam ob continua pericula, sive illum recens acceptum vulnus tardaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장2)
paucis loricae, vix uni alterive cassis aut galea.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION