라틴어 문장 검색

Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes viderat, offensus vitiis, quae plurima menti femineae natura dedit, sine coniuge caelebs vivebat thalamique diu consorte carebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:1)
sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:2)
addo etiam, cum ea urbe careas in qua nihil sit quod videre possis sine dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 3:5)
Illic ense carens, ensem mentitur Orion, Sub pugne facie sine bello bella minatur Emoniusque senex, archu dictante, sagitam Excitat ad motum, nullo tamen illa uolatu Effugit, aut monitus arcus euadit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:4)
Quibus quattuor partibus si careat inquisitor, verum invenire non possit, ac sine hac quidem speculatione veritatis nulli recte sapiendum est. Est enim sapientia earum rerum, quae vere sunt, cognitio et integra comprehensio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:10)
Et sine te nulli fas est prodire tribuno, Nec caret officio consul uterque tuo;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII2)
Si sine uxore pati possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 3:1)
Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem, sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:1)
Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut ego aut poëtam grave plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:1)
Essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:11)
et tormenta sine gemitu feret malus servus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 332:3)
In amantis ergo conspectu nil valet amoris actui comparari, potiusque verus amans cunctis exspoliari divitiis vel omni eo quod humano posset excogitari ingenio, sine quo quis vivere non potest, penitus privari eligeret quam sperato vel acquisito amore carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:3)
sensus autem est 'sine lacrimis haec nec a quovis hostium dicerentur'. illud autem quod Asinius Pollio dicit caret ratione, de Achaemenide dictum 'miles Ulixi', Myrmidonas vero et Dolopas praesentes esse, acceptos ab Heleno;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 718)
Adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt, quod non eveniret, si virtuti se voluptas immiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 33:1)
Tandem rege ex Arnolfi instinctu amplius patriarchae adversante, nec eum in sedem patriarchatus redire consentiente, actum est multorum consilio quatenus Evermerus sine conciliis et judicio patriarchatus sui dignitatem ultro absque ulla spe relinqueret, nec sancta ac novella Ecclesia Jerusalem in hoc odio et contentione tot diebus pastoris vigilantia careret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION