라틴어 문장 검색

et ob hoc maxime dominica manu me nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris et tumultuosa vita seculi abstractus studio litterarum vaccarem, nec tam mundi quam Dei vere philosophus fierem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 3:2)
In quo nec invidie mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas compellebat, solita derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc quadam carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte sustinere absentiam vix aut numquam paterer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:2)
"Omnino, inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:33)
scilicet ut mercede predicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:39)
Qui etiam quadam die, cum Namneti ad comitem in egritudine sua visitandum venissem, hospitatum me ibi in domo cuiusdam fratris mei carnalis per ipsum qui in co /f.17vb/ mitatu nostro erat famulum veneno interficere machinati sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione providere crediderunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:9)
Huic itaque tam simplici seu individuae ac merae substantiae, tres inesse personas sibi per omnia coaequales ac coeternas, non numero rerum, sed pluralitate proprietatum, diversas veraciter confitetur, Deum videlicet Patrem, ut dictum est, ac Deum Filium ejus, atque Deum Spiritum ejus, ab utrisque procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:2)
Quippe cum dicimus deos, aut dominos seu creatores, rerum quemdam numerum ostendimus, quarum unaquaeque Deus sit, aut Dominus sive Creator cum in individuitate nulla rerum possit esse multitudo, unde et individuam dicimus Trinitatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:29)
Deinde qualiter una penitus et individua permanente substantia, Trinitas personarum queat assignari, et quod de unitate ac Trinitate divina ante proposuimus contra vehementes philosophicas impugnationes defendi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:2)
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, vel, In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ut videlicet divinam potentiam et sapientiam seu benignitatem commemorando quaecunque Deus efficiat, egregie fieri demonstremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:3)
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, vel, In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, ut sicut trium personarum est indivisa operatio, ita et eorum sit inseparabilis invocatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:9)
Cujus tamen sapientiae excellentia ipsius etiam Domini testimonio omnibus praeferenda, per concupiscentiam carnalesque voluptates devicta idololatriae consensit, divino cultu derelicto, quem in Scripturis suis et docebat et praedicabat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:6)
Deinde statim hujus tertiae personae, quam animam mundi collocat, diligentem adhibet descriptionem, cum animam ipsam ex individua, et immutabili substantia consistere perhibet, ac rursum ex dividua, secundum quod scilicet seipsam anima scindere putatur per corpora.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:11)
Tale quippe est quod dicit animam ex hoc et illo constare, tanquam si diceret ipsam sic tam hoc quam illud in se habere, ut ipsa animae substantia et individua et quodammodo dividua sit. Nam et Spiritus sanctus et in seipso simplex omnino substantia est, et ex natura divinitatis omnis invariabilis atque incommutabilis in seipso perseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:12)
Dicit itaque philosophus animam ipsam esse ex individua semperque in suo statu perseverante substantia, itemque, alia quae inseparabilis comes corporum per eadem corpora se scindere putatur, quia Spiritus sanctus et hujusmodi est qui ex suo statu, quem in seipso non in effectis suis habet, omnino simplex esse, atque incommutabilis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:1)
Dicit itaque quia Deus hoc tertium substantiae genus, ita ut dictum est, mistum, locavit medium inter utramque substantiam, individuam scilicet atque dividuam, quia cum sit ipse spiritus ex Deo, tanquam ab ipso procedens, utrumque eorum ab ipso habet agi a quo esse habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION