라틴어 문장 검색

Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 12:1)
furatae Veneris prato per inane columbae florea conexis serta tulere rosis, fractaque nobilium ramis electra sororum cycnus oloriferi vexit ab amne Padi, et Nilo Pygmaea grues post bella remenso ore gerunt Rubri germina cara maris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam3)
post minor est, credas aliam, cedo si breve parvi sortita est lateris spatium breviorque videtur virgine Pygmaea nullis adiuta cothurnis et levis erecta consurgit ad oscula planta.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI260)
ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis, mox inpar hosti raptusque per aera curvis unguibus a saeva fertur grue.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII63)
nec Latium norat, quam praebet Ionia dives, nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권121)
Altera Pygmaeae fatum miserabile matris pars habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:3)
nec enim caelo lex carnea fluxit, quam tu carne colis, sed Christo feta meamque spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae prima fides, nostrisque Pater promiserat olim perspiciendum oculis et legis voce probandum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3119)
dignusne videtur qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3319)
"utque homini atque Deo medius intervenit Iesus, qui sociat mortale Patri, ne carnea distent Spiritui aeterno sitque ut Deus unus utrumque, sic, quidquid gerimus mentisque et corporis actu, spiritus unimodis texat conpagibus unus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1217)

SEARCH

MENU NAVIGATION