라틴어 문장 검색

sicut in uno homine anima et caro corporeae sunt et incorporeae naturae, non tamen necesse est duos ideo Christos esse, sicut nec duos homines, aut diversitatem fieri personarum, sicut est naturarum in unam personam sibi conjunctarum, licet in suis proprietatibus ita discretarum, ut nequaquam altera substantia in alteram convertatur propter hanc unionem personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:11)
Modicus et temperatus cibus et carni et animae utilis est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:5)
Sicut ergo ossa in uno homine carni adhaerentia, in naturam carnis non transeunt, nec in una domo lapides lignis aggregati propriam substantiam mutant ut aliud fiant quam prius erant, aut caro animae sociata aliud quam caro fit, nec prioris substantiae naturam . . .:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:1)
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:7)
Et consideremus, ne forte gigantum sint similes homines cultui studentes carnis suae, animae autem nullam curam habentes:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:4)
in Abel forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Abel et Cain3)
quia anima vitam corpori tradit, caro autem mortem animae transfundit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:10)
si anima incolumis, incolumis caro.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:4)
tres istae naturae conveniunt, ita unaquaeque harum trium substantiarum ibi propriam retinet naturam, ut nulla earum in aliam commutetur, ut nec divinitas, quae humanitati conjuncta est, aut anima fiat aut caro, sicut nec anima unquam potest fieri caro, quamvis in singulis hominibus una persona sunt anima et caro.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:4)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)
Denique in exitu ipso videmus quemadmodum anima decedentis paulatim solvat se vinculis carnis, et ore emissa evolet tamquam carcereo corporis hujus exuta gurgustio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:11)
Nam si miscetur, ergo melior fit caro quae inferior est, quam anima quae superior;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:9)
mirumque in modum, quid anima in occulto passa sit, caro palam praemonstrabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:21)
si non est factura manus caro nostra, nec oris est factura anima, flatu et spiramine coepta inque locum deducta aliquem;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3286)
illa vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION