라틴어 문장 검색

Machina si neget, et sudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:27)
Si nos a patriis proscriptas sedibus omni Destituis uoto, deserte uincimur, omne Perdimus officium nostrasque relinquimus artes".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:19)
per montana carpebant, ipsum principem a longe intuentes et agnoscentes, plurimum [0493D] admirati sunt cur solus ab arcis praesidio per devia declinaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:3)
In initio enim hujus viae quidam sacerdos vir boni testimonii et eximiae conversationis, in Italiae partibus manens, mihi a pueritia notus, quadam die more solito missam celebraturus, ad dioecesim sibi commissam solus carpebat iter trans spatium cujusdam agelli:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:3)
Quapropter rex ira motus, caeterique nobiles et ignobiles, qui secum remanserant, nempe Willhelmus de Montpelir, Wernerus de Greiz, Geldemarus Carpent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 2:2)
quidam vero super ejus dolore nimium ac dolenter flebant, eo quod tanto principe destitui in hoc longo exsilio pertimescebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:7)
Quapropter nolumus, nec placet prudentioribus nostris, neque in consilio nostro reperimus, [0596A] ut Jerusalem tam subito justitia sua privetur, et patriarcha tam celebri die a suo officio destituatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:2)
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 19:1)
Malorum enim solatium est bonos carpere,dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:10)
Et eciam quidam alius philosophus dixit, "Bene vivere omniloco potes, nisi te ipsum destituas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:23)
Non ergo destituere vel delinqueredebes, sed animum et cor tuum et mentem tuam predictis virtutibus ornare,et non solum cor amandum est, sed eciam corpus tecum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:24)
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 20:1)
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:17)
Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:6)
quia destituitur grex juvenum muro senili.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION