라틴어 문장 검색

anguis ait:
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et angue 33:5)
Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:4)
Postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, visum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque, his qui viderant territis et clamantibus, elapsum inveniri non quisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 4:1)
eos, sacrificio facto, respondisse fore ut liberi gignerentur, neque multis diebus postquam ille anguis in lecto visus est, mulierem coepisse concepti fetus signa atque pati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 4:3)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 14:1)
Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine 'anguis' et '' et 'ancorae' et 'increpat' et 'incurrit' et '.' In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 8:2)
ANGVIS erat suetus corui consumere foetus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:1)
Quod dum tale pati grauis esset sarcina patri, Luminibus tandem ratus est priuaret ut anguem, Vel dum dormiret, aliter si forte nequiret.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:3)
Quod cum fecisset, post hunc speculator et isset, Hoc ornamento sumpto, redit, angue perempto, Suauiter antiquum coruum sic ultus amicum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:23)
Protinus exanguis perit eius morsibus anguis Filioli cedem genitor putat, intrat ut edem, Morte ratus dignum per sanguinis hunc fore signum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:24)
Narrat et exsanguis, sibi qualiter id tulit anguis, Tocius atque rei seriem nomenque diei, Quem stupet inmiti sibi tam nunc mente reniti, Et dolet infecti furti se crimine plecti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:17)
Anguis ab antiquo uicio consuetus iniquo, Semper et infestus mortalibus, est ita questus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:4)
simul cassidem de capite deiecit ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait:
(카이사르, 아프리카 전기 16:10)
In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique sunt.
(카이사르, 아프리카 전기 78:11)
Prima luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione collibus circumvehi iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION