라틴어 문장 검색

Non minor ad pugnam sed maior surgit in iram Pauperies, non ense tonans, non fulgure teli Bella minans, nulla lorice ueste refulgens, Nec clipeo munita latus, nec casside uultus, Sed nodis uariis callosa, nec arte polita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:1)
Ictum Ille stupet, tanto dum cassis subsidet ictu, Sed tamen instantis ictus Constancia partem Eludit mucrone suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:4)
Ergo sagita, memor dextre que miserat illam, Insilit in frontem iuuenis, sed cassis euntem Sistit, eam retinet, gressus negat, obstat eunti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:7)
Vertit in arma manus et spem deponit in armis, Sed cassis torpore iacet, scalore senescit, Atque situ scabre morsum rubiginis horret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:4)
sed cassis ad hoc contendit, et ensem Spernit, nec tali dignatur cedere ferro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:21)
Illic cornua vicem cassidis usurpando, bubali frontem videbantur armare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:148)
Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 46:2)
Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 22:1)
Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:2)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
"Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:95)
Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:4)
simul cassidem de capite deiecit ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait:
(카이사르, 아프리카 전기 16:10)
In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique sunt.
(카이사르, 아프리카 전기 78:11)
Prima luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione collibus circumvehi iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION