라틴어 문장 검색

ita nec divinitas humanitati in unam personam conjuncta aliud fit quam prius erat, quamvis aliud sibi in unitate personae conjungat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:2)
Est et aliud quiddam in amore non brevi sermone laudandum, quia amor reddit hominem castitatis quasi virtute decoratum, quia vix posset de alterius etiam formosae cogitare amplexu, qui unius radio fulget amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 1:5)
Castitatem servare debes amanti. III.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:2)
Non enim iuxta praeceptum amoris castitatem videtur amanti servasse, cuius impudicus conatus mentem detegit impudicam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 51:3)
Cunctis igitur liquere hominibus debet quod amor qui munera quaerit amor ab aliquo vocari non debet sed turpe scortum et luxuriantis ardor avarus, quem nullius posset satiare facultas nec alicuius quantumcunque divitis largitatis humanitas mitigare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:13)
Immo amplius procedere volo, quod tam in sene quam in iuvene, tam in clerico quam in laÔco, tam in pedite quam in milite, tam in femina quam in masculo castitas et honestas ac corporalis laudatur integritas et carnis corruptela damnatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:7)
Praeterea ipsum Deum sine omni dubitatione castitatis et pudicitiae caput esse scimus atque principium;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:1)
Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre laudandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:3)
Tantus enim in mulieribus ardor avaritiae manet, quod larga munera rerum omnia penitus in eis castitatis claustra dirumpunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:10)
Humanitatis tuae cultor devotissimus,
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 7:1)
Nam, sicut Dominus ac Redemptor noster Bethleem sibi preuidit, ut ibi pro nobis humanitatem assumere et nasci dignaretur, sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum nouit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet ciuitatem Babilonie.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:27)
Sic et superba castitas virtus non est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:18)
viduitati coniugalis castitas;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:26)
Ago gratias humanitati tuae, frater, quod non vocato, sed se impudentius ingerenti, nunc tandem ad spiritale convivium concedis accessum.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:31)
Talis monstruosorum hominum multitudo, totius orbis amplitudine degrassatur, quorum fascinante contagio, castitas venenatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION