라틴어 문장 검색

Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)
Nolo dici morte Africani "castratam" esse rem publicam, nolo "stercus curiae" dici Glauciam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 164:1)
sint illic casta virorum agmina, pulvereum quae dedignantia censum divitias petiere tuas, sit flore perenni candida virginitas animum castrata recisum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1244)
strabonem appellat paetum pater, et pullum, male parvos sicui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:4)
optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est - nam ipsis eius utar exemplis - castratam morte Africani rem , et stercus curiae Glauciam) ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne . quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:2)
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt, vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION