라틴어 문장 검색

optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est - nam ipsis eius utar exemplis - castratam morte Africani rem , et stercus curiae Glauciam) ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne . quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:2)
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt, vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 4:1)
Itaque post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe profecti sunt, uti id regnum occuparent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장60)
tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem celatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장61)
qui cum penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in pelagum eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in maiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장63)
Ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus inpositis Rhodum est profecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장66)
tum Artemisia Rhodo capta principibus occisis tropaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit aeneasque duas statuas fecit, unam Rhodiorum civitatis, alteram suae imaginis, et ira figuravit Rhodiorum civitati stigmata inponentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장68)

SEARCH

MENU NAVIGATION