라틴어 문장 검색

Nolo dici morte Africani "castratam" esse rem publicam, nolo "stercus curiae" dici Glauciam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 164:1)
sint illic casta virorum agmina, pulvereum quae dedignantia censum divitias petiere tuas, sit flore perenni candida virginitas animum castrata recisum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1244)
atqui fine sub ultimo peccatrix anima stultitiam exuat:
(프루덴티우스, 머리말, 머리말16)
optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est - nam ipsis eius utar exemplis - castratam morte Africani rem , et stercus curiae Glauciam) ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne . quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:2)
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt, vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 4:1)
cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:12)
Sic omnis gens peccatrix Aegyptus et Aethiopia a specie ad genus, quemadmodum etiam omne spectaculum concilium impiorum a genere ad speciem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:13)
Unde non multo post acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION