라틴어 문장 검색

in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non utrum iure facta an iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 18장 1:1)
sint illic casta virorum agmina, pulvereum quae dedignantia censum divitias petiere tuas, sit flore perenni candida virginitas animum castrata recisum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1244)
optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est - nam ipsis eius utar exemplis - castratam morte Africani rem , et stercus curiae Glauciam) ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne . quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:2)
Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.
(세네카, 행복론, Liber V 93:1)
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt, vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 4:1)
inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 244:1)
foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 345:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION