라틴어 문장 검색

tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X125)
Quare deposita severitate Parcas lusibus et iocis rogamus, Nec castrare velis meos libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV6)
Vae tibi, dum ludis, castrabere.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LX2)
Vagatur omnis turba sordidae chortis, Argutus anser gemmeique pavones Nomenque debet quae rubentibus pinnis Et picta perdix Numidicaeque guttatae Et impiorum phasiana Colchorum;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII5)
Castrandum caput est:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXI4)
Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro Laberis et domini gemmea tecta subis, Sive Numae coniunx Triviae te misit ab antris, Sive Camenarum de grege nona venis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLVII1)
Procul a libellis nigra sit meis fama, Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III4)
Insidiosorum si ludis bella latronum, Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XVIII Calculi1)
dicta autem 'castra' quasi casta, vel quod illic castraretur libido:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5194)
de his Cicero "redimunt se ea parte corporis, propter quam maxime ex- petuntur", Iuvenalis "qui se eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno testiculi". castores autem a castrando dicti sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 585)
gemma bibat gemmeo poculo, non gemmato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5061)
Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.5)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)
Proximus Hesperias Titan abiturus in undas gemmea purpureis cum iuga demet equis, illa nocte aliquis tollens ad sidera voltum dicet
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권42)

SEARCH

MENU NAVIGATION