라틴어 문장 검색

ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 2:2)
Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 7:1)
sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 3:1)
Illic novum edictum promulgavit, populum bellis promissis demulcens, et favorem eorum invectivis in regem et regimen suum prensans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:10)
Atque apud populum plurimum vigent doctrinae aut contentiosae et pugnaces aut speciosae et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:36)
Dedisti, ut opinor, uerba Fortunae dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fouet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:17)
20. Hic incepit adulando demulcere populum
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM77)
Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 3:1)
Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlecta­tionibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:1)
Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos semimaris flammis viscera libat ovis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권329)
arborumque varietate ac suavi volucrum concentu mirum in modum sensum demulcent, atque delectant;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:7)
Non possum pati Quin tibi caput demulceam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 530)
quibus ille ne nihil remissum dicatis, remitto, inquit, ne utique dorsum demulceatis, cum ex equis descendetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 233:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION