-
Cum autem in sanctorum patrum litteris de amicitia plura legissem, volens spiritaliter amare nec valens, institui de spiritali amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctae que dilectionis praescribere.
- (DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:14)
-
quanto castior, tanto et iucundior;
- (DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:36)
-
et sic ratio iungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu.
- (DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:17)
-
Qui quidem et castus est ex ratione, et ex affectu dulcis.
- (DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:26)
-
A nostris laribus cum nos exterminet orbis, Hie noster thalamus, nostrum firmetur asylum.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:15)
-
Illic arte sua vitam pictura secundam Donat eis quos castus amor, concordia simplex, Pura fides, uera pietas coniunxit et unum Esse duos fecit purgati fedus amoris;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:2)
-
Ergo legitimo ne partus mentis ab ortu Deuiet et nullam ducat de matre querelam, Mens gignit, nutrit racio, quod parturit actus Fabricat in thalamo mentis mentale, priusquam Materiale foras opus euocet.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:32)
-
Hec est que miro diuini muneris usu Nata patrem natumque parens concepit, honorem Virgineum retinens nec perdens iura parentis, In cuius uentris thalamo sibi summa parauit Hospicium deitas, tunicam sibi texuit ipse Filius artificis summi, nostreque salutis Induit ipse togam, nostro uestibus amictu.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:3)
-
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
-
Hoc superest ut uestra manus concedat honestum Huic anime thalamum, regi respondeat aula, Ne nouus hospicii contagia senciat hospes, Ne nucleum ledat teste putredo, saporem Corrupti uasis sibi res contenta maritet".
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:8)
-
Spes largitur equos, castus Timor addit habenas, Armigeri gerit officium Concordia, preco Fama canit cumulatque uiri preconia laude.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:5)
-
[0433A] Caetera vero quae thalamus secretior absentabat, meliora fides esse loquebatur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:22)
-
Ipsa etiam facies in terram casto pudore demissa, ipsi puellae illatam quodammodo loquebatur injuriam;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:26)
-
Ingenialis namque potentia, potestasque logistica, virtus etiam praeteritorum recordativa, diversis capitis thalamis habitantes, ejus fervescunt obsequio.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:58)
-
Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:13)