라틴어 문장 검색

Exacta hieme rex Persarum gentium Sapor, pugnarum fiducia pristinarum immaniter arrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam miserat plebem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 1:1)
illa quidem interea fama tabescet inani, haec tua ne virtus fiat amara tibi, neve tua Medae laetentur caede sagittae, ferreus armato neu cataphractus equo, neve aliquid de te flendum referatur in urna:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 125)
equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, averse refugientes equo certius figentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 561:1)
his tria milia equitum loricatorum - cataphractos ipsi appellant - adiunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 454:2)
inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 460:1)
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:2)
namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas dum applicant se suis ripam nudantes, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 484:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION