라틴어 문장 검색

aleam studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 2:4)
ipse maxime insignis, quod campestrem decursionem scuto moderatus, etiam ad essedum imperatoris per uiginti passuum milia cucurrit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:3)
cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, taurus securis ictu consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:2)
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,esseda festinant, pilenta, petorrita, naues,captiuum portatur ebur, captiua Corinthus.
(호라티우스의 두번째 편지, 183)
praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:16)
inde catervatim morbo mortique dabantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:3)
Picto quod iuga delicata collo Pardus sustinet inprobaeque tigres Indulgent patientiam flagello, Mordent aurea quod lupata cervi, Quod frenis Libyci domantur ursi Et, quantum Calydon tulisse fertur, Paret purpureis aper capistris, Turpes esseda quod trahunt visontes Et molles dare iussa quod choreas Nigro belua non negat magistro:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV1)
Illinc Flaminiae Salariaeque Gestator patet essedo tacente, Ne blando rota sit molesta somno, Quem nec rumpere nauticum celeuma Nec clamor valet helciariorum, Cum sit tam prope Mulvius sacrumque Lapsae per Tiberim volent carinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV5)
Illinc te rota tollet et citatus Altam Bilbilin et tuum Salonem Quinto forsitan essedo videbis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV2)
O iucunda, covinne, solitudo, Carruca magis essedoque gratum Facundi mihi munus Aeliani!
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIV1)
Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire, Petilianis delicatus in regnis, Cui plana summos despicit domus montis, Et rus in urbe est vinitorque Romanus Nec in Falerno colle maior autumnus, Intraque limen latus essedo cursus, Et in profundo somnus, et quies nullis Offensa linguis, nec dies nisi admissus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII8)
vulgo temere, passim, catervatim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2837)
belgica esseda Gallicana vehicula:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2041)
'esseda' autem vehiculi vel currus genus, quo soliti sunt pugnare Galli:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2045)
vulgo ubique, passim et catervatim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4941)

SEARCH

MENU NAVIGATION