라틴어 문장 검색

Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quiuit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed cateruatim, uti quosque fors conglobauerat, in nostros incurrunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장7)
Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 13:5)
quod ubi nuntius rettulit, protinus cuncti non modeste neque singuli sed propere et catervatim oscula ac dexteras mihi dederunt, solus Curio meus, in transfugarum perfidiam invectus, cum advesperasceret, per cathedrarios servos vispillonibus taetriores domum raptus ac reportatus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 9:1)
signum et hoc certum est imminentis adventus, quod catervatim, quo se cumque converterit, vincti trahuntur vincula trahentes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 3:1)
Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 2:1)
iam primi conseruerant manus, cum alii catervatim currerent, alii nondum e castris exissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 343:2)
ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)
si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turbantur, sicut tum adversus catervatim incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire cogebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 524:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION