라틴어 문장 검색

his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:7)
Et si verum est quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is qui bene dicta male interpretarentur (posse enim asotos ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire) - prorsus, si qui audierunt vitiosi essent discessuri, quod perverse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam iis qui se audissent nocere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 78:3)
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque aspersus, volet in caupona vivere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 117)
Si te grata quies et primam somnus in horam delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo, nam neque divitibus contingunt gaudia solis, nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 173)
hinc nos Coccei recipit plenissima villa, quae super est Caudi cauponas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:9)
Circuit cauponas religio mendicans.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION