라틴어 문장 검색

nec mihi causas aequare propositum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 66:2)
Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui (26.2I), subesse videbitur, quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장45)
Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui, subesse uidebitur, quo facilius cludatur ea uel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 8:4)
Quod si fistulae metus ex his causis, quas proposui, subesse videbitur, quo facilius claudatur ea, vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est, extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:5)
Sed est propositum quasi pars causae controversiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 1:3)
Itaque propositum pars est causae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 2:2)
aut, si id genus erit causae, ut proponere possimus certa, extra quae dici nihil possit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 337:3)
Quarta causa est faciendi propositum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:8)
causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 16:3)
cum pavidus ille quid vellet quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 157:2)
Quid enim quis aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem magnitudinem ac difficultatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 16:3)
His ille cognitis, efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio, in huius modi causas, quas arroganter proposito maiestatis imminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia, divorumque arbitria, quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis affligi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 11:1)
quod facere is necesse est quibus propositum est veri reperiendi causa et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:8)
supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit Proposuit, inquiunt, dicturum causas quamobrem videatur esse 'arduum,' res gestas scribere ';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:5)
Nam est in proposito finis fides, in causa et fides et motus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION