라틴어 문장 검색

Similiter ex iisdem montanis alii ex populo Corbahan in dextro latere praesidii, quo dux Godefridus turrim et portam hanc infra tuebatur, qua Boemundus ante urbis captionem extra consederat, tentoria vi locaverunt per devexa montium, ne aliqua licentia et opportunitas exeundi Christianis ulla parte concederetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 58:3)
Similiter socius, qui vana spe et promissione honestarum vestium decem produxerat ex cavernis [0590D] clanculum amotus, in momento decollatus est cum novem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:9)
- De Arabibus in cavernis montium absconditis, quos rex igne et fumo exire coegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 57:2)
Arabes autem, quorum consilio Turci a Damasco illuc convenerant, vitae diffidentes, in cavernis montium et caecis latebris, subito ut mures absconditi a facie regis, disparuerunt cum armentis et supellectile, quae in auxilium aedificandi praesidii illuc congesserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:1)
Rex vero cum exercitu suo vallem descendens, [0667B] cavationes totius regionis perlustrans, ora cavernarum fixis tentoriis obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:2)
Sed nec sic viros cogere valens ut prodirent, tandem igne et fumo suscitato ante ora cavernarum, universos exire arctavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:3)
Ibi in monte Sina monachos Deo servientes audiens commorari, ad eos per devexa montis causa orationis et allocutionis accelerare decrevit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:6)
ut ipsi anfractus cavernarum mira providentia sinuati, plurimum utilitatis afferant, ne repente feriat secreta capitis sonus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:4)
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:1)
Accidunt autem, (ut opiniones aestimant inter quas Aristoteles aestuat et laborat), aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece σύριγγασ appellamus, impulsu crebriore aquis undabundis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 11:1)
subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante compaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante, aedificii parte convulsa, aditus in penetralia oppidi reserarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 9:2)
Dolantur axes duo quernei vel ilicei, curvanturque mediocriter, ut prominere videantur in gibbas, hique in modum serratoriae machinae conectuntur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas funes colligantur robusti, compagem (ne dissiliat) continentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 4:2)
Erant autem omnes catervae ferratae, ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes compagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra, ita capitibus diligenter , ut corporibus solidis, ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas, et orbibus oculorum affixas, parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 12:1)
huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:4)
"Psychen autem paventem ac trepidam et in ipso scopuli vertice deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri, vibratis hinc inde laciniis et reflato sinu, sensim levatam suo tranquillo spiritui vehens paulatim per devexa rupis excelsae, vallis subditae florentis caespitis gremio leniter delapsam reclinat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION