라틴어 문장 검색

Omnia si quis Providus antennae suffixit lintea summae, Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:5)
quidam cavos dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5174)
Quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela, quam mali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:2)
ne tamen haec dici possit fiducia mendax stultaque credulitas nostra fuisse, cave, constantique fide veterem tutare sodalem, qua licet et quantum non onerosus ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 414)
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:1)
nam cum Aeolus a lunone rogatus cavum conversa cuspide montem in latus, ac venti velut agmine facto . . . ruunt, apparet, quanta sit futura tempestas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 172:2)
finditur etiam spiritus obiectu aliquo sicut lapillo tenues aquae, quarum cursus etiamsi ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 168:1)
Fata si liceat mihi fingere arbitrio meo, temperem zephyro levi vela, ne pressae gravi spiritu antennae tremant:
(세네카, 오이디푸스 11:43)
Solvit antennas, legit alta vela, palmulam ponit manus, atque transtris litori iunctis petit osculandum saltus harenam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:5)
Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 288)
intersectio, quae graece μετόπη dicitur, sic est dividenda, uti denticulus altitudinis suae dimidiam partem habeat in fronte, cavus autem intersectionis huius frontis e tribus duas partes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION