라틴어 문장 검색

Neque virtus ipsa tantum humanae naturae debet propter nominis sui celebrationem, quam sibiipsi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:25)
Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: " Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장42)
et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장43)
mox celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et peregrinos iurisdictio evenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장7)
horum enim certaminum sacra celebratio lustrum vocatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 27912)
propter quod ei talis honor in nuptiis adtributus est, ut celebratio nominis eius nuptiarum iungendarum perpetuum omen esset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1278)
Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitae societatem ingeneratque in primis praecipuum quendam amorem in eos, qui procreati sunt, impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit ob easque causas studeat parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad victum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis ceterisque, quos caros habeat tuerique debeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 16:1)
de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 2:4)
Utinam aetas nostra memoretur ob novam vitae reverentiam excitatam, ob firmitatem tolerationis assequendam, ob certationem usque velociorem pro iustitia et pace, obque hilarem vitae celebrationem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 265:5)
VI. SIGNA SACRAMENTORUM CELEBRATIONISQUE REQUIES
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 295:1)
Ipse primam conscriptionem fere ad finem adduxit Litterarum encyclicarum de fide.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:2)
45. In Sacramentorum celebratione Ecclesia suam tradit memoriam, praecipue per fidei professionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:1)
fidei Confessionem, Sacramentorum celebrationem, Decalogi iter, orationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 87:2)
A te principium, tibi desinet, nam petitum misimus opus raptim electis 1 exemplaribus, quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli huiusce conscriptione meditanti hactenus incustodita nequeunt inveniri, sane ista pauca, quae quidem et levia sunt, celeriter absolvi, quamquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret, servans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistularum [non]1 produceretur textus, si numerus breviaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in conscriptione diligentiam, ita tenendam in editione constantiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION