라틴어 문장 검색

Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:3)
Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 16:1)
tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut onychitinas non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:2)
quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis, qui adstabant, fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse uiderentur aperta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:8)
te facio cellarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2196)
ut tu ipse me dixisse delices, post sagina ego eiciar cellaria, ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 260)
cura penum strvere inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, penus vero temporis longi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7034)

SEARCH

MENU NAVIGATION