라틴어 문장 검색

Sed et plateae mirificis et variis tapetibus stratae, vici purpureis velis adornati in honorem tam nobilissimae, et thesauris famosissimae matronae, rutilabant, [0703C] sicut decet reges in omni gloria et pompa exaltari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:6)
Nam sicut omnes, qui peccant, quanto maiores sunt, famosius crimen habent,secundum Martialem qui ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 55:7)
Omnis homo crimen tanto famosius in se, Quanto qui peccat maior habetur, habet;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 56:1)
Nam sicut omnis, qui peccat, quanto major est, famosius crimen habet, secundum Martialem dicentem:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 261:7)
Omnis homo crimen tanto famosius in se, Quanto qui peccat major habetur, habet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 262:1)
simul quia si quis peccata cupiat saepius vindicare, asper magis quam censorius habetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:12)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)
E quorum numero Gaudentius agens in rebus, mente praecipiti stolidus, rem ut seriam detulerat ad Rufinum, apparitionis praefecturae praetorianae tune principem, ultimorum semper avidum hominem, et coalita pravitate famosum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 8:1)
Id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum, castior vitae indidit cultus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 2:1)
Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:1)
Hocque comperto, apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 10:1)
Hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam, terrasque lato situ distentas, duo famosi nominis flumina et Bautis lentiore meatu percurrunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 65:1)
Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 4:1)
Et haec admittunt hi quorum apud maiores censoria nota senator afflictus est, ausus dum adhuc non deceret, praesente communi filia coniugem osculari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 9:4)
Quid faciat male factis famosus et nequam?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION