라틴어 문장 검색

Quid sint proletarii, quid capite censi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 1:1)
Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, 'proletarii' appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, 'capite censi' vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 11:1)
Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 12:1)
Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 15:1)
Verba autem Sallusti in Historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 17:1)
Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 17:2)
quibus singulis vix duae centuriae annorum merito attribui possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:8)
Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse.
(카이사르, 내란기, 1권 64:6)
Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 4:2)
Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:1)
Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:2)
illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus inminere clamitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장4)
condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장12)
census per Gallias a Q. Volusio et Sextio Africano Trebellioque Maximo acti sunt, aemulis inter se per nobilitatem Volusio atque Africano:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 46장2)
sed ante bellum centurias tantum suas turmasque noverant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION