라틴어 문장 검색

Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 17:2)
neque est in aere ex vacuo bis millies (tantum enim esse oportet) plus quam in auro.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:6)
Itaque bis miliens sestertio his imposito, ut per triennium sex pensionibus populo Romano solverent, nullo eorum recusante ac se eo demum die natos praedicantes laeti gratias agunt Caesari.
(카이사르, 아프리카 전기 90:5)
eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장6)
milies sestertium in munificentia conlocatum, tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et scaenam Pompeiani theatri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장3)
condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장12)
et fixum est publico senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장6)
qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장8)
census per Gallias a Q. Volusio et Sextio Africano Trebellioque Maximo acti sunt, aemulis inter se per nobilitatem Volusio atque Africano:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 46장2)
nec hoc illis alterius ter milies sestertium praestat, quamquam ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio venisse, ipsa eloquentia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 2:1)
bis et viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장3)
ipse abunde ratus si praesentibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장8)
forum de manubiis incohauit, cuius area super sestertium milies constitit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 2:2)
Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito milies sestertium gratuito in trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum, quae in monte Caelio deflagrarant, pretio restituto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:1)
ac si quibus regna restituit, adiecit et fructum omnem uectigaliorum et reditum medii temporis, ut Antiocho Commageno sestertium milies confiscatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION