라틴어 문장 검색

qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 4:5)
sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et θετικώτερον non ignoras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 6:4)
horum aetati successit Isocrates, qui praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam, Brute, leniter et erudite repugnante te;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:1)
sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis te id vel maxime velle perspexerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:2)
nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:4)
Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 8:1)
inberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:4)
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 184:1)
At me hercules istorum funera, tamquam minimum vixerint, ad faces et cereos ducenda sunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 124:4)
quantum nec dare cereos olentes, cultellum tenuesve codicillos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum12)
Quid eruditius, de maleficio, an et de maliloquio interdicere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION