라틴어 문장 검색

Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur euici.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:4)
Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, reparatis per intima Africae auxiliis huc adrogantiae venerat ut legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exercitui suo postularet aut bellum inexplicabile minitaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장1)
nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum pugnas seuerissime semper exegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 4:1)
Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 17:1)
Militia colonica contra copias regias acerrime velitabatur, qua certatione multi utrinque occisi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.29)
quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:4)
ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:3)
quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum comparatione positum putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:4)
magna inest certatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:12)
o rem inquis difficilem et inexplicabilem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 11:9)
res sunt inexplicabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 4:3)
o rem odiosam et inexplicabilem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4A 1:7)
est enim inexplicabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:6)
haec scilicet inexplicabilia esse dicitis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:6)
postulant ut excipiantur haec inexplicabilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION