라틴어 문장 검색

scylax Halicarnassius, familiaris Panaetii excellens in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc Chaldaicum praedicendi genus repudiavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 130:2)
L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset luna, natam esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 145:4)
E contrario industriae ordo, confectionis consumptionisque processu absoluto, eiectamenta et scorias exhauriendi iterumque adhibendi facultatem non reperit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:6)
Hoc sane accidit cum consumptorum motus efficiunt ut quosdam proventus emere desinant, ac sic efficaces fiunt ad commutandam societatum bonis gignendis consuetudinem, easdem cogentes ut ambitalem impactionem considerent et exemplaria confectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:2)
Eucharistia est enim actus memoriae, hodierna confectio mysterii, in quo praeteritum tempus, sicut eventus mortis et resurrectionis, suam ostendit facultatem futurum aperiendi, extremam plenitudinem anticipandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:5)
Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, ita est professus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION