라틴어 문장 검색

Substantia sperandarum rerum, hoc est fundamentum et origo, unde ad speranda aliqua perducimur, credendo videlicet prius ea esse, ut postmodum speremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:12)
Ergo charitas perfecta erit, sicut ait Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:71)
"Fides, spes, charitas, tria haec;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:72)
major autem horum est charitas (I Cor. XIII, 13).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:73)
Quis nos separabit a charitate Christi?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:75)
IX. At vero Spiritus sancti vocabulo ipsa ejus charitas seu benignitas exprimitur, qua videlicet optime cuncta vult fieri seu disponi, et eo modo singula provenire quo melius possunt, in aliis quoque bene utens, et optime singula disponens, et ad optimum finem quoque perducens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:1)
In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), et postmodum adjecit, Spiritus Domini ferebatur super aquas (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:6)
X. Quod autem nomine Patris divina potentia, nomine vero Filii seu Verbi divina sapientia, nomine Spiritus sancti ipsa Dei benignitas seu charitas specialiter exprimatur, nec nos auctoritas nec ratio subterfugit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:1)
Est itaque divina sapientia quaedam divina potentia, per quam videlicet Deus cuncta perfecte discernere atque cognoscere habet, ne in aliquo errare per inscientiam possit, secundum quod scilicet Verbum ipsum Dei de ipsa Patris substantia esse dicitur, quod est Filium ex Patre genitum esse, sicut postmodum ipso annuente plenius disseremus, cum ad hujus scilicet generationis modum exponendum ventum fuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:1)
" Ex ipsa nostra locutione cognoscitis quia prius vox sonat ut Verbum postmodum possit audiri, Joannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:12)
Sicut verbum audibile in auditore praecedit intelligibile, quia videlicet prius vox sonat, ut postmodum ex ea intellectus concipiatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:17)
XII. Quemadmodum vero quae ad potentiam pertinent Patri, quae ad sapientiam Filio specialiter tribuuntur, ita quae ad operationem divinae gratiae attinent ac divinae charitatis bonitatem, Spiritui sancto ascribuntur, sicut est remissio peccatorum, et quorumcunque donorum distributio, ex sola bonitate ejus, non vero ex meritis nostris proveniens, qualis est regeneratio in baptismo ad dimittenda peccata;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:1)
) Unde et Apostolus, Deus charitas est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:10)
Denique si in nobis Dei nil est majus charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:16)
quid consequentius quam quod ipse sit charitas quae dicitur Deus et ex Deo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION