라틴어 문장 검색

Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
나는 마음이 온유하고 겸손하니 내 멍에를 메고 나에게 배워라. 그러면 너희가 안식을 얻을 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 11장29)
Et ipse dixit ad eos: " O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!
그때에 예수님께서 그들에게 이르셨다. “아, 어리석은 자들아! 예언자들이 말한 모든 것을 믿는 데에 마음이 어찌 이리 굼뜨냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 24장25)
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino,
그곳에 도착한 바르나바는 하느님의 은총이 내린 것을 보고 기뻐하며, 모두 굳센 마음으로 주님께 계속 충실하라고 격려하였다. (불가타 성경, 사도행전, 11장23)
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.
여러분은 분명히 우리의 봉사직으로 마련된 그리스도의 추천서입니다. 그것은 먹물이 아니라 살아 계신 하느님의 영으로 새겨지고, 돌판이 아니라 살로 된 마음이라는 판에 새겨졌습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 3장3)
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: " Abba, Pater! ".
진정 여러분이 자녀이기 때문에 하느님께서 당신 아드님의 영을 우리 마음 안에 보내 주셨습니다. 그 영께서 “아빠! 아버지!” 하고 외치고 계십니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 4장6)
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
그러나 성령의 열매는 사랑, 기쁨, 평화, 인내, 호의, 선의, 성실, (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 5장22)
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
그러므로 하느님께 선택된 사람, 거룩한 사람, 사랑받는 사람답게 마음에서 우러나오는 동정과 호의와 겸손과 온유와 인내를 입으십시오. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 3장12)
sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
비정하고 매정하며, 남을 험담하고 절제할 줄 모르며, 난폭하고 선을 미워하고 (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 3장3)
Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,
그러나 우리 구원자이신 하느님의 호의와 인간애가 드러난 그때, (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장4)
An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?
아니면, 하느님의 그 큰 호의와 관용과 인내를 업신여기는 것입니까? 그분의 호의가 그대를 회개로 이끌려 한다는 것을 모릅니까? (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 2장4)
Ita benignitate benignitas tollitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:6)
IX. At vero Spiritus sancti vocabulo ipsa ejus charitas seu benignitas exprimitur, qua videlicet optime cuncta vult fieri seu disponi, et eo modo singula provenire quo melius possunt, in aliis quoque bene utens, et optime singula disponens, et ad optimum finem quoque perducens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:1)
Benignitas autem ad amorem specialiter pertinet, ut quem benignissimum habemus, potissimum diligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:8)
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, vel, In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ut videlicet divinam potentiam et sapientiam seu benignitatem commemorando quaecunque Deus efficiat, egregie fieri demonstremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:3)
X. Quod autem nomine Patris divina potentia, nomine vero Filii seu Verbi divina sapientia, nomine Spiritus sancti ipsa Dei benignitas seu charitas specialiter exprimatur, nec nos auctoritas nec ratio subterfugit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION