라틴어 문장 검색

"Cibabis illos pane vite et intellectus, et aquasapie salutaris potabit eos."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 24:2)
"Cibabis nos panelacrimarum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 24:5)
At ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis, vapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:2)
Eo etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes, muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 3:1)
Me ditat herilis Gracia, cum domino me cibat ipsa domus.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:5)
qui uenenarium accusat, scrupulosius cibatur;
(아풀레이우스, 변명 24:19)
"Nam et iugulum istum dolui et cor ipsum mihi avelli putavi et nunc etiam spiritu deficior et genua quatior et gradu titubo et I aliquid cibatus refovendo spiritu desidero."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:18)
ego vero, qui numquam alias hordeum cibatus ni minutatum et diutina coquitatione iurulentum semper eserim,rimatus angulum quo panes reliquiae totius multitudinis congestae fuerant, fauces diutina fame saucias et araneantes valenter exerceo.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:3)
Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:7)
Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu , nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 11:1)
ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 32:4)
Qua uicina mari cupiens testudo cibari, Quod cecidisset humi, sibimet studet anxia sumi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:3)
" Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me! ".
(불가타 성경, 집회서, 29장33)
Atque ea genera, quae intra saepta villae cibantur, fere persecuti sumus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:5)
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION