라틴어 문장 검색

Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
모세가 바다 위로 손을 뻗었다. 날이 새자 물이 제자리로 되돌아왔다. 그래서 도망치던 이집트인들이 물과 맞닥뜨리게 되었다. 주님께서는 이집트인들을 바다 한가운데로 처넣으셨다. (불가타 성경, 탈출기, 14장27)
Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari.
당신 노호의 숨결로 물이 모이고 물결은 둑처럼 우뚝 섰으며 깊은 물은 바다 한가운데에서 엉겼습니다. (불가타 성경, 탈출기, 15장8)
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
그날 저녁에 메추라기 떼가 날아와 진영을 덮었다. 그리고 아침에는 진영 둘레에 이슬이 내렸다. (불가타 성경, 탈출기, 16장13)
Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.
그리고 백성에게 경계를 두루 정하여 주고 이렇게 일러라. ‘산에 오르지도 말고 산자락을 건드리지도 마라. 산을 건드리는 자는 누구든 죽음을 면치 못할 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 19장12)
iusiurandum per Dominum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur.
맡았던 이가 이웃의 물건에 손을 대지 않았다는 것을 주님 앞에서 맹세하여, 두 사람 사이의 시비를 가려야 한다. 그러면 임자는 그것을 받아들이고, 상대방은 배상하지 않는다. (불가타 성경, 탈출기, 22장10)
Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
모세는 구름을 뚫고 산에 올라갔다. 모세는 밤낮으로 사십 일을 그 산에서 지냈다. (불가타 성경, 탈출기, 24장18)
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum
너는 그것을 순금으로 입히는데, 안팎을 입혀라. 그 둘레에는 금테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 25장11)
Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.
그것을 순금으로 입히고, 그 둘레에는 금테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 25장24)
Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.
그리고 그 상 둘레에 손바닥 너비만 한 턱을 만들고, 그 턱 둘레에도 금테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 25장25)
et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium.
그것을 제단 가두리 밑에 아래쪽으로 달아, 제단 중간까지 닿게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장5)
Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae.
뜰의 사방에 세울 기둥들은 은으로 된 가로대로 잇는데, 고리는 은으로, 기둥은 청동으로 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장17)
in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur.
그 가운데에 머리를 넣을 구멍을 뚫고, 구멍 가장자리를 돌아가며 갑옷의 구멍처럼 홀쳐서 찢어지지 않게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장32)
Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;
그 겉옷 자락 둘레에는 자주와 자홍과 다홍 실로 석류들을 만들어 달고, 석류 사이사이에는 돌아가며 금방울을 달아라. (불가타 성경, 탈출기, 28장33)
quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum.
그런 다음, 그 숫양을 잡아 피를 받아다 제단을 돌면서 거기에 뿌려라. (불가타 성경, 탈출기, 29장16)
quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum.
그런 다음, 그 숫양을 잡아 그 피를 얼마쯤 받아서 아론의 오른쪽 귓불과 그 아들들의 오른쪽 귓불, 그들의 오른손 엄지와 오른발 엄지에 발라라. 그리고 나머지 피는 제단을 돌면서 거기에 뿌려라. (불가타 성경, 탈출기, 29장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION