라틴어 문장 검색

qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 515:1)
dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 517:1)
postquam relatum est, quantae copiae et in quo loco essent, agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 37:1)
numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentes regendi equi invitos efferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:1)
fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset, recipiendi se ad tyrannum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 421:1)
ac cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis quos insederant circumiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION