라틴어 문장 검색

iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 292:2)
ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere, castris bifariam factis, ut nova minora essent propius Hannibalem, in veteribus maior pars et omne robur virium esset, consulum anni prioris M. Atilium aetatem excusantem Romam miserunt, Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 496:1)
optimum igitur rati divisis bifariam copiis totius simul Hispaniae amplecti bellum, ita inter se diviserunt ut P. Cornelius duas partes exercitus Romanorum sociorumque adversus Magonem duceret atque Hasdrubalem, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 474:1)
is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 609:2)
ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 352:1)
ubi tempus visum est quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem, cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis, per adversum montem erectam aciem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 454:1)
postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 177:2)
mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 63:1)
ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 269:1)
quod ubi ita factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam dividunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex aperto iret, pars devio saltu circumducta ab tergo aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 220:2)
Pythodicvs Postquam obsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 41)

SEARCH

MENU NAVIGATION