라틴어 문장 검색

et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 36:2)
quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 245:1)
periodo plurima nomina dat Cicero, , circuitum, comprehiensiones, continuationem, circumscriptionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 381:1)
quem mortalium circumscriptiones vestrae fortiorem facere, quem erectiorem possunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 22:5)
Laetatur ille circumscriptione furtoque, nec ante illi culpa quam culpae fortuna displicuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 11:4)
Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:1)
quibus incultus mos agrestisque vita est, circumscriptio ignota est et fraus et quodcumque in foro malum nascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:4)
minor elegit matrem et accusat fratrem circumscriptionis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.5)
circumscriptio semper crimen sub specie legis inuoluit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.22)
semper circumscriptio per ius ad iniuriam peruenit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.24)
Circumscriptio non in diuisione est, sed in electione.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.32)
peracta circumscriptione legitima et fraude sollemni levat divitem coniugem pauper adamatus et diligenter quae ad socerum 1 pertinuerant rimatis convasatisque, non parvo etiam corollario facilitatem credulitatemque munificentiae socrualis 2 emungens receptui in patriam cecinit praestigiator invictus, quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis coepit actionem repetundarum velle proponere et tunc demum de mancipiorum sponsaliciae donationis paucitate maerere, quando iam de nepotum numerositate gaudebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 8:1)
immo vero omnes scierunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus, et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 478:1)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION