라틴어 문장 검색

Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:3)
At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:1)
proclamare gestivi, sed viduatum ceteris syllabis ac litteris processit
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:6)
Iamque ad extremam insaniam vecors suspendium sese et totis illis et ipsis legibus mandare proclamans, canes pastoricios villaticos, feros atque immanes, assuetos abiecta per agros, essitare cadavera, praeterea etiam transeuntium viatorum passivis morsibus alumnatos, laxari atque in eorum exitium inhortatos immitti praecipit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:6)
Quin et paucis diebus elapsis rex proclamatus est per nomen Edwardi Sexti, ne gladio quidum uno pro caussa regis Henrici evaginato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:9)
Ita tamen ut post fines huiusmodi levatos et solenniter proclamatos, haberet subditus spatium quinque annorum post titulum suum devolutum ad ius suum recuperandum aut saltem vindicandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:4)
Quodque etiam antequam ingressus esset homagium fecisset Deo e fastigio turris per patrem patratum proclamando se recogonoscere et confitere regnum illud se recuperasse auxilio omnipotentis Dei, et gloriosae viriginis, et beati apostoli Iacobi, et sancti patris Innocentii Octavi, egregiam sibi insuper operam praestantibus praelatis, nobilibus, et populis suis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:4)
Progressas ultra vadum IIII Rhodias navis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:8)
Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt:
(카이사르, 내란기, 1권 20:8)
Domitius, praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur.
(카이사르, 내란기, 2권 42:5)
cum his in proeliis versabantur, ad eos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant, si qui graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 48장6)
Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장2)
plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장3)
Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 7장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION