라틴어 문장 검색

Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: " Ecce mater mea et fratres mei.
그리고 당신 주위에 앉은 사람들을 둘러보시며 이르셨다. “이들이 내 어머니고 내 형제들이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 3장34)
Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
그러나 예수님께서는 누가 그렇게 하였는지 보시려고 사방을 살피셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장32)
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
그 순간 그들이 둘러보자 더 이상 아무도 보이지 않고 예수님만 그들 곁에 계셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장8)
Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: " Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ".
예수님께서 주위를 둘러보시며 제자들에게 말씀하셨다. “재물을 많이 가진 자들이 하느님 나라에 들어가기는 참으로 어렵다!” (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장23)
Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.
이윽고 예수님께서 예루살렘에 이르러 성전에 들어가셨다. 그리고 그곳의 모든 것을 둘러보신 다음, 날이 이미 저물었으므로 열두 제자와 함께 베타니아로 나가셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 11장11)
Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: " Extende manum tuam ". Et fecit; et restituta est manus eius.
그러고 나서 그들을 모두 둘러보시고는 그 사람에게, “손을 뻗어라.” 하고 말씀하셨다. 그가 그렇게 하자 그 손이 다시 성하여졌다. (불가타 성경, 루카 복음서, 6장10)
Sciatis itaque quod a multis retro diebus amoris vestri me sagitta percussit, ipsumque vulnus totis sum viribus conatus abscondere, non quod insufficientem militem me credam amoris, sed quia vestrae altitudinis sapientiam pertimesco.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:1)
Et econtra multos aspicimus nobiles et marinos falcones vilissimos pertimescere passeres et a lacertiva saepe ave fugari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:32)
Non ergo te decipiat fallax cutis feminae circumspecta vel mulieris degenerantis origo, cuius priora blandimenta omni melle sunt dulciora, quia ipsius extrema plus felle vel absinthio reperiuntur amara.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 3:1)
Verus enim amans semper pavidus pertimescit ne perpetua sit indignatio coamantis, et ideo, licet quandoque indigno coamanti coamans se ostenderit indignatum, talis quidem modico tempore poterit durare commotio, si verus inter eos amor esse dignoscitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:21)
Tandem vero cum se invicem salutassent, et dux diu cum ipso Boemundo ageret, plurimisque blanditiis ei persuaderet, ut verbum imperatoris auditurus curiam intraret, Boemundus vero prorsus negaret, ac referret, nimium se imperatorem pertimescere, eo quod vir callidus et subdolus haberetur, [0421B] ad extremum victus bona promissione ducis et allocutione, fiducialiter palatium imperatoris introivit, in osculo pacis, et in omni gratia et honore susceptus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:3)
Sed neque his circumspectis, aliqua formidine concuti potuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:9)
quidam vero super ejus dolore nimium ac dolenter flebant, eo quod tanto principe destitui in hoc longo exsilio pertimescebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:7)
Unde dixit Seneca in epistolis,"Ante circumspiciendum est cum quibus edas et bibas, quam quid edas etbibas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 7:5)
Et Ovidius dixit, Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente Et tua lesuro subtrahe colla iugo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION