라틴어 문장 검색

Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
그러므로, 이렇게 많은 증인들이 우리를 구름처럼 에워싸고 있으니, 우리도 온갖 짐과 그토록 쉽게 달라붙는 죄를 벗어 버리고, 우리가 달려야 할 길을 꾸준히 달려갑시다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장1)
dum sēdet, multī senātōrēs eum circumstant.
그가 앉자, 많은 의원들이 그를 둘러쌌다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae7)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nisi quod sui interpositionem circumstantium rerum distantiam intervalli potest facere, veluti si alicui continuo corpori stylus vel corpusculum aliquod inseratur, statim per ejus interpositionem necesse est aliquam intervalli distantiam fieri inter particulas circumstantes, quae post ad invicem continuatae fuerant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:15)
Sed dicimus earum solatia tanquam animae pestem penitus esse vitanda, quia maxima inde coelestis sequitur indignatio patris, et publica inde iura potenter armantur et supplicia minantur extrema, et totius ex hoc crescit in populo mortificativa infamia laudis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:2)
Universae igitur armentur dominae probiores, [si], quum sua iura videant ab indignis feminis usurpari, et tam nefanda studeant scelera vindicare, ne tantae perditionis exemplum diutius per orbem valeat divagari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:6)
Circumstat fremitu denso:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:1)
Alcidem uigor armat, sensus Vlixem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:11)
Cur argumentum firmet locus, armet elenchum Maxima, que uires proprios largitur elencho;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:12)
Qualiter hec reliquas deffendit, ditat egentes, Roborat inflrmas, elingues instruit, ornat Incomptas, torpentes excitat, armat inhermes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:25)
Illic astra, polos, celum septemque planetas Consulit Albimasar terrisque reportat eorum Consilium, terras armans flrmansque caduca Contra celestes iras superumque furorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:20)
Hii sunt qui semper in nos armantur, inhermes Deiciunt, uincunt armatos, rarius ipsi Cedunt, sed uicti nequeunt iterare duellum, Qui, uelud aerio uestiti corpore, nostram Mentiti speciem, multo phantasmate brutos Deludunt homines, falsi uerique sophyste.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:3)
In nos maturas euo bellique potentes, In numero plures, maiores uiribus, unum Expertem belli puerum, uirtute minorem Armauit Natura parens:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:12)
sic seuit in ursum Hinnulus, in quercus armatur uirgula, uallis In montes, lepus in catulos, in tigrida damme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:13)
Ergo pari strepitu, concordi Marte, furore Equali lites et bella geramus in illum Qui solus, puer et belli male conscius, in nos Armatur cedrosque cupit delere murica".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:17)
Stulticiam non turba minor, non rarior armat Conuentus procerum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION