라틴어 문장 검색

Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites circumvallare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 68장3)
ipsa Palatino circumvallata senatu iam trabeam Bellona gerit parmamque removit et galeam sacras umeris vectura curules.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:5)
atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis effugiis multa et clara facinora fecere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장7)
Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis quae vetustas obsaepserat, pergit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장1)
et interiectus exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, [ac] ne pervium illa Germanicis exercitibus foret, obsaepserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장8)
legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 2:1)
esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contigit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 9 2:3)
Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest, Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 27)
Dum circumvallat et includit hostem, eo compulit, ut ferro ipsi suo caderent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 68:3)
At tuba luctificis pulsat clangoribus urbem obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro, divisere aditus, omnique in limine saevus signifer, ante omnes sua damna et gaudia portans, dira intus facies, vix Mavors ipse videndo gaudeat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권243)
Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam circumuallante aggere et domus in ea necessarias, iuuante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].8)
his sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 53:1)
luce prima iam circumvallati ab dictatore erant et vix adversus unum exercitum pugnam sustinebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 307:1)
quarta deinde vigilia signa profert, coeptumque opus adeo adproperatum est ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam a se urbem viderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 107:1)
eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 271:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION