라틴어 문장 검색

ibi acceptis obsidibus, praefecto classis circumvehi Britanniam praecipit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 4:1)
Idem classi praefectus circumvehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum fugavit Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque dein adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:1)
Mazaeus quoque perculsis metum incussit mille equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumvehi iussis, ratus captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos vincula, cum suos adpropinquantes vidissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 6:1)
Iamque abundans multitudine aciem circumvehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro, in quo discrimine ipsi essent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 3:1)
alius iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant, nihil in medium consulebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 23:1)
eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 371:1)
inde acceptus scapha in arcem circumvehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 140:2)
paucosque post dies classis instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 167:2)
simul circumvehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit vallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 689:1)
et quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis qui omnes navales socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia circumvehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 449:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION