라틴어 문장 검색

Inter haec recreandarum exordia Galliarum, administrante secundam adhuc Orfito praefecturam, obeliscus Romae in circo erectus est maximo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 1:1)
obeliscus Romae in Circo Maximo subrectus constituitur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장2)
Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo Maximo alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum, difficultate magnitudinis territus, nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 12:1)
Unde chamulcis impositus, tractusque lenius per Ostiensem portam piscinamque publicam, Circo illatus est Maximo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:2)
Qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo, Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 17:1)
Ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae Μυχοπόντιον appellant, et portus Acone, fluviique Acheron, idemque Arcadius, et Iris et et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 17:1)
Qui cum neque pervadere foraminum aditus, nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faucibus aggesserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:2)
eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus est maximus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 29:2)
"An ignoras hoc genus bestiae lucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:58)
Iamque me de cuiusdam vastissimae ilicis ramo pendulo destinato, paululum viam supergressus ipse securi lignum quod deveheret reddebat, et ecce de proximo specu vastum attollens caput funesta proserpit ursa.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:3)
quartam circum finitimis in omni Saxonia et Mercia monasteriis, et etiam quibusdam annis per vices in Britannia et Cornubia, Gallia, Armorica, Northanhymbris, et aliquando etiam in Hybernia, ecclesiis et servis Dei inhabitantibus, secundum possibilitatem suam, aut ante distribuit, aut sequenti tempore erogare proposuit, vita sibi et prosperitate salva.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:6)
Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et favisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 5:1)
QUAENAM esse causa videatur quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit ventorumne vi accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cavis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti videntur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum σεισίχθονα appellaverunt, an cuius aliae rei causa alteriusve dei vi ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 2:1)
In Circo Maximo, inquit, venationis amplissimae pugna populo dabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 6:1)
Tum sole medio, inquit, rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in me penetro et recondo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION