라틴어 문장 검색

subgrande cubiculum autem et hibernum alterum valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:6)
iam enim inter balnearia et thermas bybliotheca quoque ut necessarium domus ornamentum expolitur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 88:2)
unde pro-gressis ad Rubiconem ventum, qui originem nomini de glarearum colore puniceo mutuabatur quique olim Gallis cisalpinis I talisque veteribus terminus erat, cum populis utrisque Hadriatici maris oppida divisui fuere, hinc Ariminum Fanumque perveni, illud Iuliana rebellione memorabile, hoc Hasdrubaliano funere infectum:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 7:1)
id parum est, solamne an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adiutam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 392:3)
Campani, Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, praeter hos Uzentini et Graecorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes Galli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 756:2)
cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum - nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus, ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset - Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 570:1)
adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die, cum esset nuntiatum Livio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordine ullo aut imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 724:1)
consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis, qui defecissent a populo Romano, gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 369:1)
quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 86:3)
hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장2)
balnearia item coniuncta sint culinae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION